monumenta.ch > Plinius > sectio 257

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 257
{CVII} avium quibusdam gravioribus in cruribus additi radii, nulli uncos habentium ungues. longipedes porrectis ad caudam cruribus volant; quibus breves, contractis ad medium. qui negant volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere, docent et drepanin, quae ex his rarissime apparet. - Visae iam et serpentes anserinis pedibus. -